

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 15: Versus 7
Et verba.Verba Dei tunc dicuntur manere in nobis, quando facimus quae praecipit et diligimus quae promittit. Qui autem hoc non facit, tangit, non cohaeret, et ideo non sunt ei in beneficium sed in testimonium damnationis.Petetis.Si quid petit fidelis et non fit, non petit hoc quod habet mansio in eo, nec quod habet verba ejus quae sunt in eo, sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis.